- SAPHAN
- SAPHANcuius mentio Levit. c. 11. v. 5. Hebraeis dicitur, qui Arabibus aliarbuo, Hieronymo arctomys, maioris scil. muris genus, in Palaestina, Aegypto et Libya, αρκτομῦς, i. e. ursinus mus, Graecis dictum, quod incederet bipes, et prioribus pedibus,tamquam manibus, uteretur. Idenim est ursorum proprium. Oppianus Cynegetic. l. 3. de urso,Χεῖρες χερσὶ βροτῶν ἵκελαι, πόδες ἠδὲ πόδεςςι.Manus hominum manibus, pedesque pedibus similes.Pedum enim posteriorum longitudine et saltu insigne est, interim et aliquando pedibus anterioribus nititur, quod frustra negat Photius. Naturam habet cum mure et urso communem, habitatque in cavernis petrarum, et terrae foveis et in singulis saxis et collibus custodcm habet in excubus, cuius negligenua morte multatur etc. Dicitur autem Saphan Hebraeis, tamquam a tegends; quia latibuli sui foramina terrâ obtegit; vel tamquam a delitescendo, quia sub terra latet et hominum conspectui se subtrahit: Arabibus aliarbuo, quasi quaternarius, appellatur; iquia domum sibi fodit ad flatus quatuor ventorum, ut hi Auctores scribunt: Chaldaeis Taphza, a saltu; ἁλτικὸι enim esse murem, docent Theophrastus, Aelian. Texeira, Alii. Χοιρογρύλλιος quoque Graecis Interpretib a porci sagina aut specie etc. Cuiusmodi Iudaeorum sepharim, aut χοιρογρύλλιοι Seniorem seu αρκτομῦες Hieronymi, quaedam cum Hispaniae cuniculis, oculos videl. caput et imam caudam, habere communia, observat Texeira: ut et, quod posteriores pedes prioribus sunt longiores, quodque subsultim gradiuntur et pariter ruminant, quamvis utrinque dentati, et subterranea sibi latibula defodiunt, in quibus de die latitant. Itaque, ut Hebraei hodie, ita Poeni videntur olim Hebraeorum nomen Saphan, cuniculis indidisse, atque inde esse, quod Hispania Gap desc: Hebrew Σπάνια, i. e. Cuniculosa, dicta est; ut in Catullo Epigr. 40. v. 11. Celtiberin. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.